- PNEUMATOMACHI
- PNEUMATOMACHIHaeretici dicti sunt, errantes circa articulum de Spiritu S. inter quos Simoniani ενεργείας, et Samosateniani χάριτος tantum hoc nomen esse voluerunt. Inprimis vero sicappellatos legimus, qui Arianae haereseos partem alteram, quae est de FILIO, reicientes, alteram de SPIRITU S. mordicus retinuerunt, eius Deitatem et consubstantialitatem cum Patre et Filio inficiati: quos proin Semiarianos appellat Augustinus, Haer. 52. aliânotione hanc vocem usurpante Epiphaniô. Unde Ariani Χριςτομάχοι, hi vero Πευματομάχοι vocitati sunt. In qua haeresi maxime eminuit Macedonius Episcopus Constantinop. qui relictis Arianorum Eudoxianorumque partibus, propriam hane sibi sectam condidit, circa A. C. 360. Spiritum S. creaturam esse, cum Ario, aperte asserens, uti refert Theodoretus, Hist. Eccl l. 2. c. 6. damnatus Conciliô constantiopolitan. II. principatu Theodosii Senioris celebratô A. C. 381. in quo conditô Symbolô, Patres profitentur se credere εἰς τὸ Πνεῦμα τὸ Α῞γιον, τὸ Κύριον; τὸ ζωοποιὸν, τὸ ἐκ τοῦ Πατρὸς ἐκπορευόμενον, τὸ ςὺν Πατρὶ καὶ Υ῾ιῷ ςυμπροςκυνούμενον καὶ ςυνδοξαζόμενον, τὸ λαλῆςαν διὰ τῶ προφητῶν, in Spiritum Sanctum Dominum, vivificatorem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio simul adorandum et simul glorisicandum, loquutum per Prophetas. In quam senten tiam Episcopi quoque in Concilio Romano congregati, Confessionem Fidei Synodieam ediderunt, in qua anathema dicunt Sabellianis, Arianis et Eunomianis, Macedonianis et omnibus Pneumatomachis, Photinianis ac Apollinaristis: sub Damaso Papa, uti iterum apud Theodoretum videre est. Hist, Eccl. l. 5. c. 9. Adde contra cosdem Athanasium, Basilium M. Gregorium Nazianz. Ambrosium, Epiphanium, Augustinum, Didymum Alex. et Paschalium, laudatos Io: Forbesio In structionum Historico-Theologic. l. 1. c. 2. §. 9. et seqq. Praeteritô saeculô sepultam iam dudum haeresin, una cum aliis, ex orco revocavit Michael Servetus Hispanus, quem sevuti Valentinus Gentilis, Georg Blandrata, Fr. Davidis, Faustus Socinus, alii, Spiritûs S. non divinitatem modo, sed et personam abnegârunt. Nec longô intervallo Socinianos sequuntur anabaptistae plurimi, uti docet Fr. Burmannus Synopsi Theol. Christ. Part. I. l. 1. c. 35. Vide quoque Cl. Suicerum Thes. Eccl. in hac voce. De Graecorum vero circa professionem Spiritus S. a reliqua Ecclesia dissensu, vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.